Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 2027


totum fere ex nominibus propriis barbaris et peregrinis
constet, contigisse non erit mirabile si ex uno fecerim plures,
seu aliquando de uno in alterum locum transtulerim. Nec ego
aliquando coniecturis advertens desistere volui, quin potius
duo vel tria nomina superflua ponere quam in uno deficere et
de una re duas vel plures facere malui quam falso inadvertenter
nomine unam in nullam quandoque convertere. Quod si correctioribus
libris quam quos viderim usi lectores advertant,
sint, queso, ad indulgentiam faciles et emendent.
Preterea si aliquando fons pro flumine, fluvius pro lacu, pro
stagno lacus vel versa vice hi pro aliis positi comperiantur, non
mea auctoritate factum affirmo, maiorum imitatus monumenta
et potissime poetarum illustrium, circa quos plurimum hactenus
versatus sum, et quibus licentie multum est. Circa immutationem
talium fere scripta sunt omnia ('fere' dixi, quod arbitrio
meo pauca quedam visa aut a fide dignis audita ultra quam
scripta compererim apposui), nec inficiar: vidi quedam se
aliter habere quam veterum rationes ostendant, quibus in tantum
indulgens fui ut mallem potius eorum auctoritati quam
oculis credere meis. Et hoc dictum velim ne quis putet, eo
quod dixerim 'quedam visa', me ob visa antiquitati in aliquo
derogasse.
Insuper si equo non incedo passu, nunc scilicet pingui et
amplissimo stilo procedens, nunc tenui atque macilento, antiquis
auctoribus ascribatur, quod ampliora de his que exangui
scribuntur calamo non liquere. Abundantiora vero advertens
scripsi, cum certissimum habeam eruditos his non indigere: rudibus,
donec in ampliorem venerint facultatem, nulla tam longa
demonstratio est que non videatur esse brevissima.
Sed erit forte qui dicat: si adeo rudes tibi erant animo, cum
hodie fere locorum nomina permutata sint omnia nec aliquid
constet anriquum, cur usus non es, ubi opportunitas exegisset,
nominibus hodiernis? His facile respondetur. Non enim est
qui hanc doctrinam tradiderit aut memoriale reliquerit, nisi
pauca sint, esto per coniecturas aliqua plura deprehendi possint:
utputa quem Perusinum hodie lacum dicimus, Trasimenum
fuisse coniecturamus, eo quod Flaminium consulem

Torna all'inizio