Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 265


eis quantacumque poterat inferebat. Alexandrini autem tum per se tum Lombardorum auxilio
ei uiriliter resistebant, et uicina loca, que imperatori fauebant, inpugnare et destruere
non cessabant. Imperator [uero] uires suas debilitatas et militiam suam pro maiori parte defecisse
considerans, frequentes nuntios principibus suis in Alamanniam direxit, rogans atque
precipiens, ut ei, misso militari auxilio, proxima estate succurrerent, quo se posset ab iniuria
illi a Lombardis illata uiriliter uindicare. Christianus autem prenominati imperatoris cancellarius,
quem ipse in Tuscia premiserat, sicut uir prouidus et discretus, partim uiribus,
partim precibus Tusciam pacificauit, et imperatoris preceptum iurare fecit. Dehinc ad ducatum
Spolitinum et ad Marchyam ueniens, multa castra regionis illius depopulatus est et
cepit, Asisiam ciuitatem et Spolitinam suo dominio subdidit. Anconam cum Uenetis tempore
longo obsedit, credebat enim Grecum quemdam Constantinopolitani imperatoris nuntium,
qui in eadem ciuitate erat, cum sua pecunia capere; sed quia ciues eiusdem ciuitatis ei
uiriliter resistebant, et comitissa de Berthenora cum W[illelmo] de Markysella nobili Ferrariensi
catanio, cum magna multitudine militum et peditum ad succursum eiusdem ciuitatis
ueniebat, non potuit quod intendebat purficere, sed recepta ab Anconitanis magna pecunia,
ab obsidione recessit. Interea predictus cancellarius ex mandato imperatoris nuntios ad
W[illelmum] Sicilie regem transmisit, suadens et postulans, ut ipse, imperatoris filia in uxorem
accepta, cum eo pacem perpetuam faceret et ipsi se amicabiliter couniret. Sed rex W[ilhelmus],
utpote christianissimus et religiosus princeps, sciens hoc matrimonium Alexandro

Torna all'inizio