Semper amica iocis placidae modulamine vocis
Musa, canens calamis vatis ades thalamis;
vatis in Astensis sic sit tua copia mensis,
quicquid ut incipiat carmine perficiat!
Ad pacis cultum, gentes, advertite vultum;
quod sumptum pigeat sumere ne libeat.
Contra maiorem nemo praesumat honorem:
id fore proficuum denegat olla suum.
Fata monent ollae quemquam praesumere nolle:
praesumpsit, voluit, velle quod indoluit.
Tunc ea praesumpsit, cum nomen adultera sumpsit;
nomen maius adit, pondere pressa cadit.
Fictor, habens curam de molli reddere duram,
hanc sub sole locat, quatenus inde coquat.
Dum fuit in campo, descendit ab aethere grando
et quod nomen habet quaerere velle placet.
Voce sub inmiti: 'soleo' sonat 'amphora dici';
nomen ut hoc sonuit, grando nimis doluit.
Nubis adit cellas, mox evocat inde procellas,
quis inpulsa fluit quae prius olla fuit.
Dedoluit grando pereunti talia fando:
'nemo sibi rapiat quae sua non sapiat!'
|
1
5
10
15
20
|