Demonstrativum est quod consistit in laude
aut vituperatione alicuius certe persone.
Deliberativum in consultatione consistit,
suasionem et dissuasionem continens.
Iudiciale vero est quod, in controversia positum,
accusationem, petitionem cum defensione dicitur
continere.
Sed quia de his ad presens non intendimus, ad
generales figuras dictaminis transeamus.
VII.
DE TRIBUS FIGURIS SIVE STILIS
Generales ergo figure dictaminum tres dicuntur,
que stili etiam nuncupantur, scilicet: humilis, mediocris
et sublimis .
Humilis est illa que usque ad usitatissimam
puri sermonis consuetudinem est dimissa, ut in Evangeliis
et Sacra Scriptura sepe videmus.
At mediocris censetur que constat ex altiore
neque tamen eximia et ornatissima dignitate verborum,
ut in Epistolis Pauli et Elegiis Ovidianis.
Sublimis vero ex magna et ornata verborum
constructione conficitur, ut in Gregorii Moralibus et
Lucano.
|
|