Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 432


bellantibus. nam ut dicitur 3. Ethic. finis et terminus omnium
terribilem, est mors: opera ergo bellica requirunt
hominem inpavidum et animosum, eo quod bellantes
opponant se periculis mortis: mulieres autem communiter
sunt pavidae et inviriles, quod contingit eis tam ex fragilitate
corporis quam ex frigiditate complexionis: nam
(ut dicebatur supra) frigiditas viam timori praeparat; frigidi
enim est constringere et retrahere; animoso vero et virilis
est ad alia se extendere, calor enim reddit habentem
animosum et virilem, frigiditas vero timidum et pusillanimum.
quare mulieres, quae sunt pavidae et pusillanimes,
ad opera bellica destinari non debent. In bellis enim
melius est pavidos expellere, quam eos in societate habere
nam cum humanum sit timere mortem, viriles etiam
et animosi trepidant videntes timidos trepidare: ne igitur
reddantur bellantes pusillanimes, quos constat esse timidos
oportet ab exercitu expelli. Tertia via sumitur ex parte
fortitudinis corporalis. nam cum bellantes oporteat
diu sustinere armorum pondera, et dare magnos ictus,
expedit eos habere magnos humeros et renes ad sustinendum
armorum gravedinem, et habere fortia brachia ad
faciendum percussiones fortes: mulieres igitur eo quod
habent carnes molles et deficiunt a fortitudine corporali,
ad opera bellica non debent. Ratio autem quae
movit Socratem ad hoc ponendum sumpta a similitudine
bestiarum, insufficiens est: quia secundum Philosophum
2, Poli. bestiis nihil attinet oeconomice, nec participant
ratione. Hominis ergo est secundum debitam
oeconomiam et secundum debitam
dispensationem ordinare domum
et civitatem. quare in
iis, in quibus bestiae praeter
rationem agunt,
eas sequi non
debent.

Torna all'inizio