9.  Mors in nobis operatur . Dubium non est quia  
in martyribus Christus occiditur. Unde vita qua  
resurrexit a mortuis Christus, mortali carni eorum  
praestabitur. 
10.  Vita autem . Hoc dicit, quia pro salute eorum  
morti subjiciebatur, habens eumdem spiritum, id  
est, communem cum illis, per quem fides firmatur,  
secundum quod scriptum est:  Credidi , et quia credidit,  
audet praedicare hoc. 
11. AUGUST. ( contra duas epist .  Pel ., c. 21, tom.  
VII.)  Habentes eumdem spiritum . Quid est, eumdem  
spiritum, nisi quem justi quoque habuerunt, qui ista  
dixerunt? 
12. LANFR.  Eumdem spiritum fidei . Quasi quis  
dicat: Cur patimini? Quia, inquit, de Deo loquimur.  
Cur ergo loquimini? Quia credimus in eum;  
omnes enim fideliter in eum credentes, loquuntur  
de eo; scriptum enim de David, quia propter hoc  
locutus est, quia credidit. Quid inde? Nos, inquit,  
habemus spiritum fidei, quem habuit David. 
13.  Omnia propter vos . Exponit quomodo constituentur 
in coelis, omnia enim propter vos, ut vestro  
exemplo gratia, id est, fides vestra abundet cum  
gratiarum actione, et sic constituamini in coelis. 
14. AMBROS.  Omnia enim propter vos . Apostolus  
persecutiones et pericula pati non timuit, ut plures  
crederent, et abundans Dei donum, non per paucorum  
gratiarum actionem minueretur ad contumeliam  
Dei; sed multis proficiens afflueret per multorum  
gratiarum actionem, ad gloriam Dei. 
15. LANFR.  Omnia enim propter . Omnia enim propter  
vos instruendos patimur, ut gratia, id est gratiarum  
actio, abundans actione gratiarum facta per 
  |  
  |