In aliis autem haec successive contingunt, ita quod maris conceptio non perficitur
nisi usque ad quadragesimum diem, ut Philosophus in 9 de Animalibus
dicit, feminae autem usque ad nonagesimum. Sed in completione corporis
masculi videtur Augustinus superaddere sex dies, qui sic distinguuntur, secundum
eum in epistola ad Hieronymum. Semen primis
sex diebus quasi lactis habet similitudinem; novem diebus vertitur in sanguinem;
deinde duodecim diebus solidatur; decem et octo diebus formatur
usque ad perfecta membrorum lineamenta; et hinc iam reliquo tempore usque
ad tempus partus magnitudine augetur; unde versus:
Sex in lacte dies, ter sunt in sanguine terni,
Bis seni carnem, ter seni membra figurant.
In Christi autem conceptione materia quam Virgo ministravit, statim formam et
figuram humani corporis accepit, et animam, et in unitatem divinae personae
assumpta est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Christus per omnia fratribus assimilari debuit
in his quae necessaria erant ad eorum reparationem. Huiusmodi autem sunt ea
in quibus veritas humanae naturae consistit, scilicet partes essentiales eius, et
proprietates naturales, et passiones quibus opus redemptionis explendum erat.
In aliis autem excellere debuit ut hominum Salvator.
Ad secundum dicendum, quod determinatum tempus generationis alicui speciei
debitum non sequitur veritatem speciei in re generata, sed virtutem generantis
in specie illa; et ideo quamvis Christus in veritatem humanae naturae conceptus
fuit, quia tamen conceptio illa non est facta per actionem alicuius virtutis
humanae, ideo non oportet quod idem tempus debeatur conceptioni Christi
quod conceptionibus aliorum.
Ad tertium dicendum, quod quantitas determinata alicuius speciei non est
determinata secundum aliquid indivisibile; sed habet aliquam latitudinem: quia
in specie humana invenitur maior et minor quantitas, et in eodem individuo
secundum diversa tempora, et in diversis, ut ad sensum patet. Minimum autem
quantitatis in uno individuo est in primo instanti suae figurationis et animationis;
quae quantitas adeo parva est quod parum excedit quantitatem formicae,
ut dicit Philosophus, quod in quadragesima die
muliere pariente abortum, inventum est corpus prolis omnia membra distincta
habere, quamvis in quantitate esset sicut magna formica. Maxima autem quantitas
in aliquo individuo est in ultimo termino augmenti: et sicut maximum differt
in diversis, ita etiam proportionaliter illud minimum.
Potuit ergo esse ut corpus Christi in primo instanti conceptionis perfecte figuratum,
haberet quantitatem sufficientem suae speciei; minorem tamen quam
sibi deberetur in principio suae humanitatis si naturaliter conceptus esset,
respectu quantitatis quam habuit in completa aetate proportionaliter aliis
|
|