Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 108


Tu mihi, Phoebe, fave, tu linguae verbera pravae
per proprium meritum trude sub interitum.
Sunt homines multi praestanti corpore fulti,
exterius nitidi, corde tamen timidi.
Sub tali meta bene sunt resonantia metra,
quae si perspicies, mox vitiosa scies.
Pardus, pelle micans et in hoc animalia vitans
et quascumque feras, despiciebat eas;
et quas devitat, vitando mox inimicat:
dedecus inde tulit, sed sua culpa fuit.
Hic super ista parum regem pretiando ferarum
esse mali generis voce docet sceleris:
'est mihi forma satis sub vultu nobilitatis,
ore geris foedo turpia terga, leo.'
'Ne nos inculpes,' subiecit callida vulpes;
'est quasi nullus honor splendidus iste color.
Ingenio morum subsistit forma colorum:
paucis forma placet, si bonitate vacet.
Inperio mentis substat vis inclita membris:
subditus es nobis talibus ergo modis.'

1



5




10




15




20
Torna all'inizio