Frater accepta benedictione si priusquam de claustro exeat signum
regularis horae sonuerit, cum caeteris in chorum pergat et dicta hora in
uiam suam uadat. Si autem extra claustrum fuerit et priusquam portam
curiae egressus sit ad regularem horam signum pulsatum fuerit, ad
ecclesiam redeat et regularem horam extra chorum dicat et postea uiam
suam teneat. Fasciolatus aut cinctus siue eum cappa nunquam in claustrum
introeat.
Fratres in uiam directi cum horam regularem dicunt aut orationem
faciunt aut Deus in adiutorium cum Gloria patri dicunt, si dies talis est,
sicut in monasterio genua flectant, sed ante et retro nusquam faciant
nec cum falluntur ueniam petant, nisi sint in ecclesia. Diebus quibus
super formas orant dicturi aliquam horam si equitant de equis descendant
et inchoata hora ac uenia petita a manibus cirothecas et a capitibus
capitia auferant et sic ascensis equis horam finiant. Quod si inter psallendum
necessitas loquendi eueniat, finita locutione iterum a capite
horam incipiant. Dum hora in hospitio canitur, aut cum manducant
froccis induti sint aut solis cucullis. Cunctam psalmodiam quam in nocte
eis dicere commodum non est, equitantes per uiam dicant praeter eam
quam in die dicere solent ad complendum ordinem, ad uitandam curiositatem,
scurrilitatem, otiositatem. Antequam dormitum uadant Completorium
dicant. Quo dicto si grandis quae uitari non debeat necessitas
loquendi eueniat, dicto uerso quam breuius fieri possit loquantur.
Et si ante Matutinas hoc accidat, Completorium iterum dicant et postea
silentium teneant. Ubicunque monachus sit, tota nocte ante eum lumen
ardeat.
De monachis in uiam directis hunc morem coenobia illa tenent, quae
nostro tempore nostri ordinis maiorem auctoritatem habent. Beatus
tamen Benedictus moram dierum non determinat sed absolute imperat,
ut de itinere reuersus monachus per omnes canonicas horas benedictionem
accipiat.
|
|