Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 10


hominii honorem consequeris, sic versa vice Rogerii
Arianensis Comitis me subditione honores". Quod cum
audisset, graviter accepit, abnuens parem pari submitti. Unde
dum uterque post inter se vicaria durorum prolatione verborum
altercarentur, Comesque deinceps Ranulphus animi indignatione
motus penitus recedere vellet, tandem Rogerius eum abire non
passus, tam pro coniugali Matildis copula, qua ei propinquus
existebat, quam pro strenuitatis sue nomine, quam sibi in
adquirendo Apuliam omnino profuturam sperabat, eius suscepto
hominio, subdidit ei prefatum quem poposcerat Comitem.
Amalfitani deinde, videntes Salernitanos Comiti colla subdidisse,
et ipsi ididem ei, retentis munitionibus, subiciuntur.
8
Per idem tempus Romane Ecclesie pontificium Honorius
papa secundus administrabat, qui Rome obitum Guilielmi ducis
percipiens, nec non Siciliensem Comitem ducale iam ambire
regimen cognoscens, doluit valde, atque sine dilatione urbe
egressus, Beneventum properat; deinde missarum celebrans
solempnia, ipsum publica voce anathematis iaculo perculit
si ducale optinere culmen ulterius conaretur, vel quisquis ei ad id
nanciscendum consilium auxiliumve tribueret. Unde factum est
ut et ipse Ranulphus Comes ab eo, quamquam male consultus,
penitus averteretur, modis omnibus nitens prepedire eum ne
ducatus quiret conscendere apicem.
9
Verum Rogerius Salerni commorans, cum audisset quod
papa Beneventum petisset, atque in se excomunicationis intorsisset
iaculum, misit ad eum orans ut non ab Ecclesia dominatum

Torna all'inizio