IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 32
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de dilectione caritatis qua diligimus Deum,
hic determinat de dilectione qua Deus diligit nos; et dividitur in partes duas: in
prima ostendit quomodo Deus omnem creaturam diligit; in secunda movet
quaestionem de reprobis, quos diligere non videtur, ibi: «De reprobis vero qui
praeparati non sunt ad vitam, sed ad mortem, si quaeritur, utrum debeat concedi
quod Deus ab aeterno dilexit eos; dicimus de electis solis simpliciter hoc
esse concedendum».
Prima in duas. In prima determinat de dilectione Dei, secundum quod absolute
dicitur creaturam diligere. In secunda determinat de gradibus divinae dilectionis,
secundum quod unum plus et alium minus dicitur diligere, ibi: «Cum autem
dilectio Dei immutabilis sit» etc.
Et dividitur haec pars in duas: in prima determinat de ordine dilectionis quantum
ad diversos; in secunda quantum ad eumdem, ibi: «Si vero quaeritur de
aliquo uno, utrum magis diligatur a Deo uno tempore quam alio; distinguenda
est dilectionis intelligentia».
Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo determinat eam,
ibi, «Potest tamen sane intelligi» etc.; tertio confirmat solutionem, ibi: «Consideratur
enim duobus modis dilectio Dei».
|
|