Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 102


domini Redemptoris humiliter sentit. Etenim pastoralis dignitas singulariter ex humilitate ornatur, spernendum quippe apostolica lectio arguit elatos. Et si accepisti, quid gloriaris quasi si non acceperis? Nam dum ad cumulum tui honoris, precibus eximii filii nostri regis flexi, plurimum etiam pro rectitudine fidei, quam te tuamque ecclesiam tenere et amplectere cognovimus, provocati, pallium tibi direximus interdicentes et inter cetera ne unquam aliena iura invaderes, aut temeritatis ausu usurpares iurisdictionem cuiusquam, sed in his esses contentus, que usque actenus possedisti. Nunc vero, ut cognovimus, Gradensis presulis niteris pervadere iura atque ex his que possedit nunc usque usurpare. Ne ergo in quodam existas temerator, ex apostolica auctoritate precipimus, nec ullo modo terminos excedas ad eum possessos, sed solum sufficiat in his que modo usque possedisti, nec amplius quam in finibus procul dubio gentis Langobardorum existentibus gressum tendere presummas, ut non iniuste suscepisse gratiam collata pallii ex presumptione ostendas et inde apostolici vigore concilii, si inobediens fueris comprobatus multum et indignus iudiceris".
[16.] Eodem etiam tempore Emilianus patriarcha, qui Gradensem ecclesiam annis VIII et dies V gubernaverat, in pace vitam finivit; cui deinde Vitalianus in eadem successerat sede.
His quoque temporibus prelibatus Vitalis, qui Altinensem annis VIIII et mensibus VI ecclesiam rexerat, ab hac luce subtractus est; Severinus postmodum, vite eius adsecutor, in eadem fuerat dignitate ordinatus.
[17.] Eisdem etiam diebus Venetici, magistrorum militum prelibate prefecture dignitatem abominantes, rursum, ut quondam, ducem, videlicet Deusdedem, sepedicti Ursonis ypati filium, in Metamaucense insula sibi crearunt; cuius regimen extitit spatio annis XIII. Ipse quoque post hec, cum decoris et honestatis gratia castrum, quod Brundulus dicitur, non eo loco in quo nunc situm videtur, sed ultra presentem ripam fluminis condere voluit et illic a quodam infideli, Galla nomine, eius avulsi sunt oculi ipsiusque ducatum auferens possessorque eius unius anni spatio fuerat. Super quem deinde Venetici irruentes unaque conspirantes voluntate, oculos similiter illius eruerunt.

Torna all'inizio