accessit per adiunctionem substantie supremi generis et generalissime
nature, et fecit animatum corpus per generationem, iuxta regulam
loycorum: genus iunctum cum differentia constituit speciem. Indeque
multiplicatis genealogiis, fecit animal, fecit hominem, fecit Dionisium,
in his omnibus generatione magistra. Iste igitur accessiones concretive
sunt, id est ad subiecti sui coniunctionem motumque faciendum create,
et quia sunt quedam secunde vel tertie vel quarte vel plures, non habent
constitutionem in optima causa que Deus est ut sint perpetue, sed dicit
Dionisius quod sint in ea constitute essendo, id est si in ea constitute non
forent, omnino non essent. Primis igitur remanentibus accessionibus,
quas dedit creatio, solas eas, quas generatio dedit, potest auferre corruptio.
Unde soluta humanitatis accessione, corruptio ab hoc homine abstulit
hominem, sed non corpus vel spiritum eius, que erant in primis
accessionibus, adimere potuit. Remanet igitur iste homo postquam obiit,
et sapiens anima et rotundus corpore. Nam si species sunt, et propria
illarum specierum erunt. Et hec de accessionibus concretivis.
De deiformibus vel sanctificativis nunc dicendum. Accessionis
substantia deiformis vel sanctificativa est accessio sacramentorum atque
virtutum et desiderium, qu[od] habent omnia, ad optimam causam
et principalem divinitatem. Accessionem namque habent homines ad
Deum per sacramenta fidei, per iter virtutum, quibus Deo formantur
et sanctificantur; angeli vero per dilectionem; omnia vero simul per desiderium
accessione sue fruuntur substantie. De qua desiderii accessione
post dicendum est. Accedit homo et inaltat cor suum, levando de temporalibus
ad eterna, et accedit de una virtute ascendendo ad alteram, ut
exaltetur Deus in corde suo, quia ipse homo se exaltat ascendendo ad
Deum. Et quoniam accessiones ascensionum et gradus deificationum
non sine sua substantia possunt subsistere, datur eis accessionibus substantia
quedam, in qua omne suum esse consolident, que substantia est timor
Domini sanctus permanens in seculum seculi. In isto enim omnes
accessiones deiformes sunt et existunt, quia sine isto facte forent nichil.
Timor ergo Domini est substantia accessionum, quia in illo omnis accessio
deiformis subsistit, unde Ecclesiastes: «Deum time et mandata
eius observa. Hoc est omnis homo». Mandata namque Dei sunt accessiones
deiformes, que suam substantiam in timore sancto Domini
|
|