Verum bellatores regii, videntes castrum fortissimum,
constructo molimine, tormentis illud vexare insistunt. Novissime
vero cum longissima pertica, in cuius summo uncinus ferreus
erat, antemurale, quod vulgo barbacanus dicitur, toto divellunt
conamine. Dumque sic exteri ad illud divellendum instantius
fervescerent, prenominatus Johannes, viso hoc, timore concutitur,
cernensque se demum nullum evadendi vestigium posse reperire,
sese regi castrumque submittit. Capto itaque Tramunto,
aliud Amalfitanorum oppidum nomine Rabellum regie phalanges
obsessure pergunt. Cumque, preparato molimine ligneo,
instanter ab eis ipsum coherceretur, Rex interim non longe
post, equoreis undis advectus advenit; a quo etiam non solum
castrum illud, sed et alia quedam amalfitanorum oppida singula
singulis exercitibus obsessa, terribiliter angustari non desinunt.
/*
11
Factum est autem dum turris Rabelli, in quo pre ceteris oppidis
maxima Amalfitanorum spes inerat, petrarum ictibus crebrius
quateretur, pars non modica ex ea obruitur; quo viso,
Rabellisi ipsique Amalfitani, continuo corde soluti, viribusque
timore destituti, de pace cum Rege habenda mox consulunt.
Quid plura? Rex Rogerius, pro velle suo, datis acceptisque
dextris, recepit Rabellum, Scalam, Gerulam, Pugerulam, ceteraque
Amalfitanorum oppida; sicque sibi, pro velle suo, subiecta
Amalfia, Salernum victor revertitur.
12
Dumque ibi moraretur, magister militum civitatis Neapolis,
Sergius nomine, cernens in Rogerio tantam virtutis exercuisse
potentiam, non quidem belli rigore, sed solum ipsius timore
contritus ivit ad illum, eiusque subicitur dominatui;
que videlicet civitas, mirabile dictu, post romanum imperium
|
|