Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 81


ferventiores erunt. Ex inde autem claruit Samuel,
et facta est pax magna in populo, quia ordo spiritalis et nuper
editus, quem significat Samuel usque ad senectutem suam, clarus
erit in mundo.
42. De Saule, David et Salomone quorum magna sunt gesta,
comunis est et non infirma causa dicendi. Saul quippe, Iudeorum
regnum usque ad exitum Ierusalem, David, christianorum usque
ad tempora Antichristi, Salomon, illius populi regnum prenotat,
qui tertium statum seculi intraturus, et possessurus est.
43. ... precessuri sunt gratia, tamquam hi, qui in igne baptizandi
sunt, ut quomodo Moyses liberatis filiis Israel, demersit
Egyptios in mari rubro, et Iosue vero viventes, Iordanis alveum
sicco vestigio, pueros Ebreorum transire fecit, aut certe sicut Helias,
in eodem misterio, peccatores homines non aqua interfecit sed
igne, aut quomodo Iohannes in aqua baptizare missus est, Christus
vero Ihesus in Spiritu sancto et igne, illo utique, qui ostensus
est in die pentecostes, ita et nunc quoque, aliquid precedere videatur,
quod quasi unda fluminis quisqualias peccatorum emundet,
aliquid videatur subsequi, quod quasi ignis paleas aut aurum in
camino emundet. Doctrina denique moralis aqua est, que prata
rigat et quasi sordes esteriores, hoc est, vicia carnis, que magis
percipiuntur emundat, etsi prestantior est illa contemplativa claritas,
que vicia interioris hominis ac si flamma consumit. Ibi enim
doctrine rivulus, ac si a terre latebris, manat, hic spiritalis ignis,
ac si de celestibus, venit. Inde est vox illa Iohannis veritati testimonium
perhibentis: «qui de terra est, de terra est et de terra
loquitur. Qui autem de celo venit, super omnes est». «Illum», inquit

Torna all'inizio