Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 401


Syculis ergo et Catalanis inibi petentibus aridam,
comes Petrus praedictus, et omnes illius
terrae incolae, hostibus derelictis exuviis, ad
locorum tutamina per devia nota diffugiunt, et
apud Montem Leonis et Miletum praecipue Nicoterini
sub extremae paupertatis habitu se receptant.
Intrant igitur libere terram solam
Syculi et Catalani praedicti, et singula dirigunt
spolia, de quibus votive galeas onustant,
et vacua fortium galearum. Cum autem in tarsianatu
Nicoterae fabricato quondam per Principem
forent octo ingentia corpora vascellorum,
quos dictus comes Petrus, hostium adventum
praesentiens venturorum, evulsis a lateribus quibusdam
tabulis, nec illos hostes praedicti de tarsianatu
ad mare contraherent, Messanamque conducerent,
fecerat per partes usquequaque confringi,
hostes praedicti post stipata spolia, post
multas Nicoterinorum exuvias in alto ......
praefatos octo vascellos, quos secum transvehere
non valebant, igne supposito concremant, multasque
domos ipsius terrae nihilominus ruina
et incendio vastaverunt, ut terra praedicta in vastatione
ac in solitudine remaneret, quae quondam
facta erat quasi nidus et receptaculum Gallicorum.
Et quia in illa tota dioecesi milites
non remanserant gallici, seu alii defensores, cum
comes Atrabatensis adhuc esset cum rege in contrata
Squillacii et Cutronae, homines fere omnes
illius contratae assumpserant animum rebellandi,
imo jam metu hostium, qui Nicoteram sine
pietate tractaverant, vexilla et bannerias sub signis
dictorum hostium cogitaverant fabricare,
sicque duo fratres de domo Lactariorum, natione
Calabri, singulos bonos viros de terris vicinis
inibi ad rebellandum contra Gallicos, et ad recipiendum
Almogaveros sagaci studio excitarant.
Cumque Mileti, et Tropeae civitates, Montis
Leonis, et aliarum vicinorum locorum castra
propter Gallicorum absentiam, hostiumque pavorem
deberent conceptae rebellionis spiritum
propalare; comes Atrabatensis cum solita equitum
comitiva versus Montem Leonis reditum properans,
applicuit, propter quod nonnullis terris
hujusmodi vana proposita dilationis moderantia
temperantibus, sola civitas Tropeae, praefatis
Lactariis operantibus, rebellavit, timens
forsitan praeteritam desolationem Nicoterae,
quae timorem similiter, nec immerito, aliis vicinis
terris incusserat positis juxta mare.
Veniunt ergo Tropeam pauci Almogaveri tantum
pro confortatione rebellium, nec tum possunt
consuetis discursibus contratam inibi visitare,
quia comes Atrabatensis apud Montem Leonis
celeriter veniens, frequenti repetitione casalium
de tropeensi dioecesi Almogaverorum ostinata
vestigia decertavit: imo ipsa casalia cum
militibus suis nonnunquam hostiliter visitans,
tanta ex ipsis casalibus conservavit frumenta,
terreneis celata sub foveis, quod famis penuriam
illius contratae, qua gens gallica, et alia
in Monte Leonis conveniens fugitiva, et pro

Torna all'inizio