Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 869


decipit, sed ex ea sumitur occasio decipiendi, et heretici sophisticis argumentis
utuntur in ea, unde Apostolus ad Col. 2, 8: « videte ne quis vos
decipiat per philosophiam » , et cetera. Logica trutina sive libra scientiarum
dicitur, quia sicut cum trutina vel libra scit homo an lucratus sit an deceptus,
ita homo per logicam scit an deceptus sit an lucratus sit aliquid. Nituntur
ergo decipere heretici et demones fideles in Scripturis sophisticis argumentis.
Scriptura autem sacra non dignatur descendere ad solutionem illarum involutionum,
nec suum est. Mittit unam de ancillis suis, logicam, et suo
strepitu et veritate ab infestatione domine sue fugat inimicos. Dicunt
preter alia heretici quod vetus Testamentum est a diabolo. Quomodo autem
probatur quod Jesus sit filius Dei?: « Propterea enim verbum verum est:
quia alius est qui seminat et alius est qui metit: Joan, 4, 37 » . Logica autem
scit loqui contra doctores perversitatis et dicere: quicquid probatur probatur
per duo, ex uno enim nihil probatur. Vera ergo argumenta que fuerint
in theologia, lo<g>ica approbat; falsa autem reprobat et liberat dominam
suam ab omni strepitu falsorum argumentorum.
Rhetorica ornat verba divine Scripture, sententias eius nequaquam,
quia habent proprium decorem. Tamen nova doctrina novi Testamenti
contempnit huiusmodi ornatum et huiusmodi obsequium ancille sue, unde
Apostolus, I Cor. 2, 13, non in doctis humane sapientie verbis docebat
sapientiam, etsi antiquitus in veteri Testamento huiusmodi requisisset
obsequium, nec mirum quia prius Testamentum habuit iustificationes culture





260




265




270




275

Torna all'inizio