ad Aaron dicit: Cur non comedistis hostiam in loco sancto, quae
sancta sanctorum est, et data est vobis ut portetis iniquitatem multitudinis,
et rogetis pro ea in conspectu Domini? Sane quomodo nunc aliena possunt
peccata portare, quorum oculi semper intendunt ad uteros tumentes et
pueros vagientes?
Sed quia nonnulli eorum sunt, qui dum mala committunt, etiam viperini
dogmatis haec assertione defendunt, non ignorent, quoniamm damnabilis
hereseos laqueis innectuntur. Qui nimirum dum corruunt, inpudici,
dum defendere nituntur, merito iudicantur heretici. Unde et clerici
uxorati Nikolaitae vocantur, quoniam a quodam Nikolao, qui hanc dogmatizabat
heresim, huiusmodi vocabulum sortiuntur. Sed nunc accedit,
ut hoc insigne vocabulum novum, si praevalent, accipiat incrementum, ut
qui hactenus dicti sunt Nikolaitae, amodo vocentur et Kadaloitae. Sperant
enim, quia si Kadalous, qui ad hoc geennaliter aestuat, universali
aecclesiae antichristi vice praesederit, ad eorum votum luxuriae frena laxabit.
Super quo nimirum etiam michi idem eius fautores insultant, eumque
non esse mortuum iuxta cuiusdam a me facti versiculi prophetiam
exprobrantes, obtrectant. Dixeram enim inter caetera:
Non ego te fallo, coepto morieris in anno.
Sed ut me comprobent non fuisse mentitum, audiant admirabilem divinae
dispositionis eventum. Kadalous siquidem ipso festivitatis die sanctorum
apostolorum Symonis et Iudae quasi in papam Deo reprobante ac
repellente fuit electus, eodemque vertente anno in praedictorum apostolorum
vigiliis ab omnibus Teutonicis et Italicis episcopis ac metropolitanis,
|
|