Solutio V
Ad quintam quaestionem dicendum, quod Deus est principium et finis omnium;
et inquantum est principium, adoramus eum latria: inquantum vero finis ultimus,
fruimur eo. In redeundo autem ad ipsum iuvamur per alias creaturas
rationales, scilicet Angelos et homines; et ideo, quamvis solo Deo fruendum sit,
tamen possumus frui homine in Deo, sicut dicit Apostolus, et
Augustinus. Sed in exeundo ab ipso sicut a
principio creante, non iuvamur per aliquam creaturam, quia immediate creavit
nos; et ideo honor latriae est sibi soli exhibendus, non alicui in ipso, quantumcumque
sit in participatione suae bonitatis, nisi honoretur uno honore cum eo,
sicut caro Christi, et imagines.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod viri sancti per participationem illam non efficiuntur
primum principium nostri esse; et ideo non debetur eis latria.
Ad secundum dicendum, quod homines sunt imagines Dei per participationem
suae bonitatis, facientem expressam similitudinem, et hoc dat rei bonitatem in
se; et ideo ratione huius est res ipsa secundum se honoranda. Sed imagines pictae
non sunt imagines per similitudinem in natura, sed per institutionem ad
significandum; unde et ex hoc non acquiritur eis nisi honor relatus ad alterum.
Ad tertium dicendum, quod Angeli illi non apparuerunt Abrahae in propria
natura, sed in quibusdam corporibus quasi imaginibus assumptis; unde inquantum
erant imagines repraesentantes Trinitatem, poterant adorari latria; non
autem inquantum repraesentabant Angelos ipsos.
Solutio VI
Ad sextam quaestionem dicendum, quod cum creaturae non sit exhibenda latria,
si exhibetur ei, est exhiberi eam cui non est exhibenda: et hoc facit vitium contrarium
latriae sicut superfluum medio: unde sine peccato fieri non potest.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Ioannes volebat adorare Angelum dulia, sed
prohibitus fuit propter tria. Primo ad ostendendum dignitatem ipsius Ioannis,
qui multis Angelis dignior fuit; secundo ad evitandum speciem idolatriae; tertio
ad ostendendum exaltationem humanae naturae super Angelos in homine
assumpto.
Ad secundum dicendum, quod qui adorat hostiam non consecratam, adorare
eam oportet cum conditione, scilicet si est consecrata. Non tamen oportet quod
haec conditio semper sit actu explicita, sed sufficit quod habitu teneat illam;
unde non peccat adorans eam, quia non adorat puram creaturam, sed Christum
secundum intentionem suam. Sacerdos autem, quantum in se est, facit populum
idolatrare, quia offert ei puram creaturam ad adorandum.
|
|