insultantes, luto eum et lapidibus impetebant. Sed vir Dei nulla
fractus iniuria, velut aure surda transibat et gratias illi, a quo desuper
confortabatur, agebat.Tandem rumor auribus patris insonuit,
suum taliter filium comparuisse; qui, non paterno sed ferali modo
festinus accurrens, coepit in illum plus caeteris omnibus insanire
8 Domi namque satis inhoneste pertractum, putans ab incepto
per adversa reflectere, primo quidem contumeliis verberibusque crudeliter
afficit; sed demum vinculatum in carcerem, omni miseratione
subtracta, detrudit. Quanto autem in Christi militem
tribulationis pressura desaevit, tanto amplius validum reddit et firmum;
nec valet a statu rectitudinis per adversa deflecti, cui est Dominus
in tribulatione refugium. Accidit autem die quadam
patrem eius a domo causa rei familiaris abscedere, cum mater illius
factum mariti non approbans, blandis filium allocuta sermonibus, sic
illum a suo attentabat proposito revocare. Quod cum se non posse
conspiceret materna pietate commota latenter vincula rupit, filioque
soluto liberum abire permisit. At ille veluti iam in tentatione probatus,
solito securior est effectus, et gratias omnipotenti Domino referens,
in magna animi libertate ad locum, in quo prius steterat,
est reversus. Quod factum ut domum rediens pater agnovit, iratus
uxorem contumeliis lacessivit; nec adhuc cessans, animo post filium
|
|