unde forma, non nisi per accidens generatur. Tertia est Aristotelis,
media inter has, scilicet quod omnes formae sunt in
potentia in materia prima, non autem actu sicut ponentes latitationes dixerunt:
et agens naturale agit non formam, sed compositum, reducendo materiam de
potentia in actum; et hoc agens naturale in sua actione est quasi instrumentum
ipsius Dei agentis, qui etiam materiam condidit, et formae potentiam dedit.
Unde non oportet, hanc opinionem sustinendo, quod generans creet formam,
vel quod faciat aliquid ex nihilo: quia non facit formam, sed compositum.
Ad quintum dicendum, quod sicut calor naturalis agit in virtute animae ut
instrumentum eius, ut in 2 de Anima dicitur, propter quod non tantum
calefacit, sed agit ad generationem carnis animatae: ita qualitas activa agit in
virtute formae substantialis; et ideo per illam actionem non tantum inducitur
materia in actum formae accidentalis, sed etiam in actum formae substantialis.
ARTICULUS 5
Utrum mundus sit aeternus.
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod mundus sit aeternus: et ad hoc possunt adduci rationes sumptae
ex quatuor, scilicet ex substantia caeli, ex tempore, ex motu, et ex agente
vel movente. Ex substantia caeli sic. Omne quod est ingenitum et incorruptibile,
semper fuit et semper erit. Sed materia prima est ingenita et incorruptibilis;
quia omne quod generatur, generatur ex subiecto, et quod corrumpitur, corrumpitur
in subiectum; materiae autem primae non est aliquod subiectum. Ergo
materia prima semper fuit et semper erit. Sed materia nunquam denudatur a
forma. Ergo materia ab aeterno fuit perfecta formis suis, quibus species constituuntur;
ergo universum ab aeterno fuit, cuius istae species sunt partes. Et haec
est ratio Aristotelis in 1 Physic..
2. Praeterea, quod non habet contrarium, non est corruptibile nec generabile;
quia generatio est ex contrario, et corruptio in contrarium. Sed caelum non
habet contrarium, cum motui eius nihil contrarietur. Ergo caelum non est generabile
nec corruptibile: ergo semper fuit et semper erit. Et haec est ratio
Philosophi in 1 Caeli et Mundi.
3. Praeterea, secundum positionem fidei, substantia mundi ponitur incorruptibilis.
Sed omne incorruptibile est ingenitum. Ergo mundus est ingenitus: ergo
fuit semper. Probatio mediae. Omne quod est incorruptibile, habet virtutem
quod sit semper. Sed illud quod habet virtutem quod sit semper, non invenitur
quandoque ens et quandoque non ens; quia sequeretur quod simul esset ens et
non ens: toto enim tempore aliquid est ens ad quod virtus sua essendi determinatur;
|
|