Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 86

Ep. 33


G. seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri R. Turonensi
archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.
Visis fraternitatis tuae litteris quibus praesentium litterarum
post longum et communem patriae suae errorem sententiam apostolicae
sedis non sine condigna paenitentia recognouisse significasti,
precibus tuis assensum praebuimus, ita ut paenitentia
iniuncta ab excommunicatione absolueremus et officium quo se
suspenderat sibi redderemus, si tamen aliud crimen unde ab
officio arceri debeat sibi non contradicit, etsi in promissionibus
quibus se obligauit, uidelicet sanctae Romanae aecclesiae praeceptis
obedire, perseuerauerit. Vnde uolumus ut, quia gratiam et amorem
apostolicae sedis consecutus est, consequatur deinceps tuae
dilectionis augmentum et ad suum suorumque filiorum exhortationis
documentum, tanto quidem diligentius quanto regnum
illud a praedicationibus expers et ad deteriora procliue esse dinoscitur;
quatinus et ipse de his quae ad episcopalem pertinent

Torna all'inizio