Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 621


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.

Directus a vestra insigne regale precellentia, videlicet Ermenbertus religiosus
presbiter, inter responsionis suae verba obtulit nobis commemoratorium, ut asserebat,
vestre excellentiae exaratum, scilicet de electione episcoporum Ravennatis ecclesiae:
quia, quando Sergius archiepiscopus obiit, in electione Leonis archiepiscopi fuerunt
missi vestri, Hucbaldus vel pares sui.
In hoc enim omnino valde vestram excellentiam meminere credimus, quia, quando
predictus Sergius archiepiscopus obiit, per suam arrogantiam Michaelius presumtor
invadere ausus fuit ecclesiam Ravennatem et, per auxilium Desiderii sevissimi regis
ipsam enormiter invadens, ecclesiam diu detinebat, et a suo proprio rectore destituta
atque viduata manebat. Tunc ad decessorem nostrum sanctae recordationis, domnum
Stephanum papam predictus Hucbaldus a vestra directus regale excellentia pro
ceteris causis ab eodem prelato domno Stephano papa per vestrum a Deo roboratum
regale adminiculum Ravennam missus est, eundem prefatum Michaelium invasorem
ex ipsa Ravennatis ecclesia expellendum et hic Roma tamquam transgressorem sacrorum
canonum deferendum.
Nam nos nullo modo meminimus: neque a predecessoribus nostris, sanctis pontificibus,
neque a sanctae recordationis precellentissimi genitoris vestri, domni Pippini,
magni regis, neque a vestra in triumphis regali victoria missum ad electionem
Ravenne directum esse tam in electione Iohannis archiepiscopi quam in electione
Gratiosi archiepiscopi eiusdem. Sed dum de hac luce contigisset migrari archiepiscopum
civitatis Ravennantium, olitana tradicio clerus et pleps consistens sedis apostolice
petebant inmutilata doctrina: quatenus, una concordia, una eademque voluntas
unoque consilio conglobati, apostolicam suscipientes admonitionem, talem sibi eligerent
pastorem, qui nec a sacris canonibus respueretur nec ullo extra capitulo possit obsistere;
qui cum iocunditate, decreti omnium manibus subscriptione roboratum, ad
nostrae apostolicae sedes occurrebant, proprium sibi antestitem consecrandum; sicut
et nunc canonicae factum est.

Torna all'inizio