Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 255


uero die Horrestes mandauit Clitemestram matrem suam
ligatis manibus nudam aduci. Contra quam Horrestes nudato ense
illico irruit et ubera eius ab eius pectore propriis manibus extirpauit,
et in multis ictibus ensis sui interfecit eandem. Quam interfectam
et nudam extra ciuitatem per terram trahi mandauit et canibus et
volucribus eam statuit deuorandam. Propter quod tamdiu insepulta
remansit donec canes et uolucres totum corpus eius exceptis
ossibus consumpserunt. Egistum uero nudum per totam
ciuitatem tractum furca suspendi mandauit; sic et omnes alios quos
ceperat tractos per ciuitatem et furca suspensos necari decreuit.
Quid ultra? Ex omnibus impiis, infidelibus, et peruersis per Horrestem
Micenarum ciuitatem purgata, uere dici potuit Agamenonis
mortem per tantorum mortes ultam plene fuisse necnon et de
Clitemestra propter obprobrium a se turpiter uiro factum necnon et
illatam iniuriam per eam nato suo in multis in quibus Clitemestra
peccauit. Fuit enim homicidii rea, que talem et tantum regem
qualis fuit inclitus Agamenon, sub eius securitate cubantem, fecit
occidi, uirum et filium turpis adulterii affecit iniuria, et seipsam
naturam et morem mulierum nobilium non obseruans. Quare
iustum fuit ut de tot malis incurreret multa mala per eum precipue
quem in nota dedecoris tot malis affecit.
Interea Menelaus, qui a multis periculis maris euasit, cum Helena
uxore eius Cretam applicuit, ubi de morte Agamenonis fratris sui et
uindicta per Horrestem assumpta rumorem audiuit. Contra Horrestem
igitur Menelaus grauem concepit animum de tam dira
uindicta quam exercuit contra matrem. Et ibi tam maiores quam
uulgus pro maiori parte ciuitatis ipsius uenerunt ut uiderent
Helenam, pro qua Greci tot mala sunt passi. Demum uero uentis
secundis afflantibus Menelaus cum Helena recessit a Creta, et
felici nauigacione potitus in portum applicat Macenarum, ubi
odiosum animum demonstrauit Horresti, dicens ei eum in regno
patris non debere succedere ex eo quod in matrem tam diram
exercuit ulcionem que magis impietas dici potuit quam uindicta.
Quare factum est quod, congregatis omnibus Grecorum regibus in
Athenis, quibus pro maiori parte eorum communiter uidetur

Torna all'inizio