Quod se decet,
regis honor diligat iudicium
Et remuneret clementer fidelis servicium.
Approbabit istud plastes plus quam sacrificium.
CAP. XXXVII.
OMNIBUS EPISCOPIS.
CAPUT peccati fuit superbia,
De qua sunt scripta multa proverbia.
Ipsa temptavit primitus angelos,
Quosdam illorum fecit diabolos.
De paradiso proiecit hominem,
Omnium rerum conturbat ordinem.
Seminat lites atque
discordias ,
Christi non
cantat misericordias .
Pulsat tyramnos obstare regibus,
Federa rumpit neglectis legibus.
Certare docet caudam cum capite,
Ut presumpserunt cum Iove Lapithę.
Preponit gregem suis pastoribus,
Posteriores prefert prioribus.