Salimbene de Adam: Cronica

Pag 346


Dominus, Apoc. III: Quoniam servasti verbum patientie mee,
et ego te servabo ab hora temptationis, que ventura est in orbem universum
temptare habitantes in terra
.
De patientia abbatis Ioachym et de saactitate ipsius.
De sanctitate vero vite Ioachim, preter illa que in legenda
ipsius leguntur, unum exemplum possumus demonstrare, in quo
patientia eius ostenditur maxima. Nam, antequam abbas fieret,
cum esset subditus et persona privata, iratus refectorarius contra
cum in iusta sua per totum annum semper posuit aquam ut biberet,
volens eum sustentare pane tribulationis et aqua angustie.
Et patienter sustinuit nec reclamavit, iuxta verbum quod scriptum
est:
Non murmur resonat, non querimonia,
sed corde tacito mens bene conscia
conservat patientiam.
Cum autem in fine anni iuxta abbatem sederet ad mensam, dixit
ei abbas: 'Quare tu bibis vinum album et non das michi?

Talisne est curialitas tua?'. Cui sanctus Ioachym respondit:
'Erubescebam, pater, vos invitare, quia secretum, meum michi'.
Tunc abbas accipiens cuppam eius et volens experiri gustavit
et vidit quia non bona negotiatio eius. Cumque gustasset aquam
non vinum factam, dixit: 'Et quid est aqua nisi aqua?'. Et ait
ei: 'De cuius licentia bibis tu talem potum?'. Cui respondit:
'Pater, aqua sobrius potus est, que nec linguam impedit nec
ebrietatem inducit nec loquacitatem facit'. Cum autem in
capitulo cognovisset abbas quod ex malitia et rancore refectorarii
talis fiebat iniuria et vindicta, et vellet cum de Ordine expellere,
prostravit se Ioachim ad pedes abbatis et tantum rogavit eum,
quod expulsionem Ordinis pepercit converso. Tamen vituperavit
et reprehendit eum dure et acriter dicens: 'Dominus precipit in
lege, Levi. XIX: Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice
argue eum, ne habeas super illo peccatum. Non queras ultionem
,

Torna all'inizio