Guido Faba: Ars dictaminis

330


appositionem verborum, intellectum locutionis, mores hominum,
consuetudines terrarum, et satisfacere voluntati mittentis.
Item diligenter debet querere, subtiliter, et videre que sit
persona mittentis, ut dictum est, et que recipientis, et que
sit fortuna et condicio utriusque, et quod talis sit materia
quod ipsius verba illi conveniant cui littera destinatur.
LXVIII.
Incipit de exordio.
Viso de salutatione que precedit, sequitur videre de
exordio quod statim debet sequi. Exordium sic a Tullio
diffinitur: «Exordium est principium orationis, per quod animus
auditoris vel iudicis constituitur ad audiendum»; vel
«exordium est sermo preambulus ad dicenda». Et nota quod
exordium tria facit; nam reddit auditorem docilem prelibatione
materie; benivolum, cum dicit circumstantias rerum
et merita personarum; attentum, cum utilitatem tangit, magnitudinem
denotat, vel negotii qualitatem.
LXIX.
Unde dicatur exordium.
Dicitur autem exordium ab exordior, exordiris , quia
proprie in exordio, idest in principio debet poni; potest autem
in medio et in fine poni. In principio sic ponitur: «Tali prelato
talis subditus seipsum. Eius liberalitas est precipue commendanda,
qui priusquam sibi precum instantia porrigatur digno
beneficio respicit indigentem. Inde est quod vestra bonitas
digna laudibus debet non immerito revereri, que suos fideles
misericorditer inspicit oculis pietatis». In medio potest
exordium sic aptari: «Talis prelatus A. subdito salutem.
Peccasti graviter, sed de misericordia non desperes: quoniam
qui vult satisfacere de commissis peccatori venia promittitur
Salvatoris: nec tibi ecclesia claudit gremium redeunti. Sed

Torna all'inizio