Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 103


XXVII. De eo quod in vita hodio habebatur a multis
quod post mortem dilexerunt eum.
Hiis diebus Willelmum regem, quem viventem velut atrocissimum
tyrannum oderant, plurimi mortuum deflevere, videntes
privatis inimicitiis regni posthaberi negotia, thesauros multis
artibus inaniri, et contra dignitatem curie regnique privilegia plurima
perpetrari. Electus quoque, cum aliquando, multis presentibus,
vellet eiusdem regis mortem dampnosam innuere, Catonis
dicta presenti tempori coaptabat, qui Pompei morte cognita,
Civis obit, inquit, multum maioribus impar
Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis evo.
Nec illud reticendum arbitror, quod cum ad cardinalem magnates
curie die quadam ceterique proceres et episcopi convenissent,
aderat inter eos note loquacitatis et urbane quidam insanie,
qui ob stultitiam suam libere quidem et nimis quandoque mordaciter
in ipsos etiam familiares invehi consueverat, et assidue curiam
sequebatur. Hic, cum universos solitis verborum contumeliis
afficiens, ad risum singulos permovisset, tandem, omissis
ceteris, Iohannem Neapolitanum intuitus: "quot", inquit, "o
cardinal, videtur tibi miliariis Panormum ab urbe Romana distare
?" Cumque responsum esset .XV. dierum itinere: "At ego",
inquit, "te videns totiens tamque secure tanti difficultatem itineris
quasi negligendo discurrere, non ampliori spatio nos ab Romanis
abesse quam .XX. miliariis arbitrabar. Nunc autem intelligo qua
spe lucri ductus pericula tanta contempnis, sentiens in manus
stultorum thesauros palatii devenisse. Quod si Willelmus senior
viveret, neque Romam redires ita suffarcinatus auro Sicilie,
neque totiens Panormum recurreres ut contentiones et rixas in

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio