: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 770


expeditius pergamus ». Cui caecus oboediens, ad abluendas sibi manus
cum viro Dei rivulo acclivus procubuit. In cuius vultum sanctus limpham
manibus spargens, claram oculis lucem protinus reddidit. Qui serenos
oculos ad caelum cum manibus elevans, celebres Deo laudes retulit atque
mox illuminatori suo comes effectus, eum per vitae spatium non deseruit.
/*
CAPITULUM XVII
His peragratis finibus intravit Aquitaniam, dehinc petens Guasconiam
penetravit Hispaniam; pervenit in Galitiam, ecclesiam Sancti
Iacobi apostoli petiit orationis gratia. Quibus in partibus summus et
aeternus opifex Deus per fidelem famulum suum multa et praeclara peregit
signa virtutum, quae quia innumera sunt et sub descriptionis compendio
determinare nequimus, competentius, omittere censemus, quam per diffusa
narrationis spatia longius evagemus. Ut autem viri Dei opinio per
diversa Galitiae loca inclaruit atque sanctitatis fama regi illius provinciae
innotuit, summa cum veneratione Christi servum excoluit. Ipse vero sanctus
filiam ipsius regis ab immundo spiritu arreptam suis precibus liberavit.
Pro cuius liberatione rex sibi plurima auri et argenti dona obtulit.
Ex quibus omnibus nihil sibi nisi servulum unum Iohannem nomine
accepit. Quem non ut servum sed ut fratrem diligens, ut beatus Martinus
agebat, ita iste sua versa vice ministrabat.

Torna all'inizio