Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 75


divinitatem supereminentem et remotam ab omni habitu et ab omni
motu et, ut universaliter dicatur, ab omnibus, quecumque sunt existentia,
quia iustum eam laudare singulariter remotam et eminentem ab omnibus
quecumque sunt existentia, id est ab omnibus creaturis. Sola enim creata
sive sint nativa ut corpus et spiritus, sive sint nature ut que sunt in corporibus
et spiritibus, sunt ea que existunt; falsa vero et ficticia non existunt.
[18]
Quod Deus laudandus est ex omnibus causativis
Quia dixerat superius iustum esse laudare divinitatem supereminentem
et remotam ab omni habitu et motu, nunc autem ostendit quod
ex omnibus causativis laudandus est. Unde sequitur: Quoniam vero subsistentia
bonitatis ipsius,
Dei videlicet, est esse omnium que sunt et est causa
optima
omnium eorum que sunt, et est providentia principalis divinitatis
omnium eorum que sunt, ideo laudandum est Deum ex omnibus causativis ,
id est ex omnibus que facta sunt, quorum causa efficiens Deus est.
Sane res admonet, ut de suprapositis periochis diligentius aliquid
investigemus. Dicit enim quod subsistentia bonitatis Dei est esse omnium
que sunt. Subsistentia enim grece dicitur osyosis, cuius causam
reddit Boetius in libro Trinitatis dicens: «Subsistit enim nullo indigens»,
et addit: «Unde etiam dicimus unam esse oysian vel oysiasin, id est
essentiam vel subsistentiam deitatis». Sed cum omne esse subiecti sit
subsistentia, ut humanitas est subsistentia hominis, corporalitas subsistentia
corporis et sic de aliis, in quo differt Dei subsistentia ab istis subsistentiis?
Ad quod dicendum quod, cum Dei subsistentia et materia et motu
careat, iste vero sint in materia et in motu, multum differunt he a Dei
subsistentia, sed Dei subsistentia ab istis differe non potest, quia nullum
accidens ei convenit, non tamen, si non differt ab istis et est aliquid,
idcirco est idem cum istis vel convenit cum istis. Regula theologorum

Torna all'inizio