Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 213


Anno dominice incarnationis MCXXV indictione IV. Huic successit Honorius secundus
natione Lombardus, prius archidiaconus Bononiensis, post cardinalis, deinde episcopus Hostiensis,
qui et Lambertus dictus est. Hic ducem W[ilhelmum], secundum statuta predecessorum
suorum, per uexillum de ducatu Apulie inuestiuit, et ab eo liggium hominium et
iuramentum accepit. Dux autem W[ilhelmus], licet a baronibus et hominibus suis multum
diligeretur, tamen propter benignitatem et patientiam suam ab eis quodammodo habebatur
contemptui, qui inter ipsum et Roggerium comitem Sicilie liggium hominem eius et patruum
consobrinum, discordie materiam ministrabant. Cumque inter predictum ducem et comitem
sepe esset pax et concordia reformata, ipsi inter eos guerram et discordiam innouabant. Et
quia predictus dux homo erat liberalis et largus et quecumque habere poterat militibus
erogabat, necessitate coactus primo Calabriam pro sexaginta milibus bisantiorum prephato
comiti in pignore posuit. Postea mediam ciuitatem Panormi, que ei iure hereditario pertinebat,
illi uendidit. Postremo cum de uxore sua fillum habere non posset, recepta a prenominato
comite multa pecunia, eum apud Messanam de ducatu Apulie et tota terra sua heredem
instituit. Hic Salernitane ecclesie omnia, que Robbertus dux auus eius, et Roggerius dux
pater eius donauerat, confirmauit, et Iudajcam pro magna parte adiunxit. Castrum Olibani
reddidit, et totam Pastinam ecclesie moriens dereliquit. Mortuus est autem apud Salernum
morte communi maior triginta annis, anno ducatus sui octauo decimo, anno dominice incarnationis

Torna all'inizio