QUAESTIO 1
Hic est quaestio de locutionibus exprimentibus unionem: et primo quaeritur de
locutionibus exprimentibus unionem per hoc verbum «est» simpliciter; secundo
de his quae exprimunt unionem cum hoc participio «factus»; tertio de illis quae
exprimunt unionem cum hoc participio «praedestinatus». Circa primum quaeruntur
duo: 1. De hac: «Deus est homo», et e converso; 2. De hac: «Christus
est homo dominicus».
ARTICULUS 1
Utrum haec sit vera, «Deus est homo»
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod haec sit falsa, «Deus est homo». Magis enim conveniunt quae
uniuntur in personam et naturam unam, quam ea quae uniuntur in personam, et
non in naturam unam. Sed anima et corpus uniuntur in naturam et personam
unam; Deus autem et homo in personam, et non in naturam. Cum ergo anima
non possit praedicari de corpore, nec e converso, videtur quod Deus non possit
praedicari de homine, nec e converso.
2. Praeterea, maior est unitas trium personarum in natura divina quam unitas
duarum naturarum in persona Christi. Sed una persona non praedicatur de
alia. Ergo nec homo praedicatur de Deo, nec e converso.
3. Praeterea, nihil praedicatur univoce de Creatore et creatura. Sed homo univoce
praedicatur in Christo et in nobis. Ergo non praedicatur de Deo.
4. Praeterea, quidquid praedicatur de Deo, aut est absolutum, aut relativum. Sed
homo non est relativum, quia non dicitur ad aliquid; et praeterea praedicat aliquid
secundum duas opiniones: quod non convenit relativis, quae, secundum
Augustinum non praedicant
aliquid, sed ad aliquid: nec potest praedicari de Deo tamquam absolutum; quia
absoluta quae veniunt in divinam praedicationem dicuntur de tribus personis; quod
non est de hoc nomine «homo». Ergo non possumus dicere, quod Deus sit homo.
5. Praeterea, quod praedicatur, aut praedicatur per se, aut per accidens. Sed
«homo» non praedicatur per se de Deo, quia sic conveniret omni supposito
divinae naturae; nec iterum praedicatur per accidens, quia Deo nihil accidit.
Ergo homo nullo modo praedicatur de Deo.
6. Praeterea, omnis praedicatio vel est per essentiam, sicut, homo est animal;
vel per inhaerentiam, sicut, homo est albus; vel per causalitatem, sicut haec: Si
dies est, sol lucet super terram. Sed cum dicitur: «Deus est homo», non
est praedicatio per causam, ut sit sensus, Deus est causa hominis: quia sic posset
dici: «Deus est leo» vel «stella»; nec est praedicatio per inhaerentiam: quia
humanitas non accidentaliter inhaeret Deo, ut supra dictum est; nec per essentiam,
quia alia est essentia hominis et Dei. Ergo propositio est falsa.
|
|