Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1059


accidit ut non longe a castello, cui nomen Mevanium, multitudinem
magnam diversi generis avium convolasse videret. Et quoniam
ob praecipuum Creatoris amorem miro in omnes etiam creaturas ducebatur
affectu, sociis in via relictis, alacriter contra locum ubi stabant
adunatae cucurrit, easque, prout ei consuetudinis erat, veluti
rationis humanae participes salutavit. Videns autem quod propter
ipsum loco non cederent, admirans usque ad illas accessit; sed nec
tunc una quidem illarum, dum adveniret, abscessit. Repletus itaque
gaudio magno, vir Dei sollicite illas ad audiendum Domini verbum
intendere monuit, et his similia simpliciter eis inter alia plura
proposuit: "Fratres mei volucres, multum tenemini vestrum laudare
et diligere Creatorem, qui plumis vos induit, qui pennis a terra vos
subvehit, qui vobis inter creaturas nobilibus in puriore mansiones aëre
tribuit; qui nec serentes nec metentes, nec in horrea congregantes,
absque vestra sollicitudine vos enutrit et abundanter in omnibus quae
vobis sunt opportuna providit". Ipsae vero aviculae, rostris apertis,
alis collisque protensis, suo modo mirabiliter gestientes, sanctum
Dei talia proponentem intuebantur, et verbis suis diligenter intendere
videbantur. Sanctus vero Franciscus, per medium illarum transiens
et revertens, tunica eas tangebat ut voluit; nec illis quidem
se prius a loco moventibus, donec benedictione cum signo crucis et

Torna all'inizio