Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 470


quem attentat illud, quod secundum se sibi est magis repugnans; quamvis sit
magis remissa quandoque circa id ad quod magis conatur. Meritum autem consistit
ex hoc quod voluntas ad finem afficitur.
Et ideo si comparemus actus talium dilectionum, dilectio inimici est magis
meritoria, inquantum huiusmodi: quia secundum quod huiusmodi, exigit maiorem
conatum et maiorem fervorem circa finem, quamvis dilectio amici sit magis
intensa circa obiectum; sed dilectio amici est melior quantum ad bonitatem
essentialem quae consequitur speciem actus, quia actus specificatur ex obiecto.
Si autem comparentur praedictae dilectiones quantum ad habitus, sic oportet
quod vel intelligatur de dilectione inimicorum quae est necessitatis; et sic nulla
est comparatio, quia idem habitus est aequalis respectu utriusque; vel de dilectione
inimicorum quae est perfectionis; et sic dilectio inimicorum includit dilectionem
amicorum, et non e converso; et sic dilectio inimicorum melior est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod dilectio qua tantum amici diliguntur, non procedit
ex gratia; et ideo non potest esse meritoria, nec mercedem habere: sed
tamen si actus dilectionis qua amicos diligimus, sit gratia informatus, meritorius
est, et mercedem habet.
Ad secundum dicendum, quod diligere inimicum non omnibus modis perfectionis
est; sed inquantum perfectionis est, efficitur magis meritorium, secundum
quod exigit maiorem conatum.
Ad tertium dicendum, quod difficultas non facit ad meritum nisi inquantum facit
maiorem inclinationem et conatum voluntatis in aliquid.
Ad quartum dicendum, quod debitum non diminuit rationem meriti nisi quatenus
diminuit rationem voluntarii, secundum quod quamdam necessitatem
importat. Sed si voluntarie debitum reddatur, nihilominus ibi erit tantum meriti
quantum est ibi de ratione voluntarii.
Ad quintum dicendum, quod natura non est contraria gratiae: unde admixtio
naturae ad gratiam non facit remissionem in effectibus gratiae, quae causatur
ex permixtione contrarii.
Ad sextum dicendum, quod actus habet bonitatem ex obiecto et ex fine: et bonitas
quae est ex obiecto, est materialis respectu illius quae est ex fine, quam
voluntas attendit: et penes istam potius consistit meritum.
Ad septimum dicendum, quod in illis quae se habent secundum additionem
unius ad alterum, est consequentia in contrario, non consequentia in ipso; sicut
patet in homine et animali; sicut enim se habet homo ad animal, ita se habet
non animal ad non homo. Unde quia conatus qui est in dilectione inimicorum,
se habet ex additione ad illum qui est in dilectione amicorum; ideo sicut diligere
inimicum est meriti, secundum quod est maior conatus, ita dimittere dilectionem
amicorum est magis malum.
Ad octavum dicendum, quod ratio illa procedit de bonitate quam actus habet ex
propria ratione suae speciei, quae est ex obiecto.

Torna all'inizio