Post plurima enim ita ait: Olim quidem Dominus per Moysen significans dicit: ‘Mensis
iste vobis inicium mensium, primus erit in mensibus anni; et facies Pascha domino Deo tuo quarta
decima die mensis primi’. Et post pauca subiunxit dicens: Si quando in die dominico quarta
decima luna reperta, in sequenti septimana est dilatanda festivitas; sicut et veteres patres nostri
fecerunt, quartas decimas lunas occurrentes, in alia dominica transferatur.
Unde constat, dilectissimi, non amplius huius venerande festivitatis sollemnitas
extendi fas est quam usque in vicesimam primam lunae diem, rite observantes ebdomadę
dierum numerum, dum solaris cursus a lune cursu omnino discordat. Quoniam
in sex quidem diebus creator omnium Dominus aethereum firmamentum omnemque
eius ornatus rutilantium, aequoris atque telluris gignentia ac elementorum materiam
et cunctorum reptilium animantia patravit et posttremum e limo hominem
finxit arvae et in septimo die requievit ab omni opere quod patrarat. His nempe
septem diebus a quarto decimo die lunae, quod est plenilunium – si dominica tamen
occurrerit, quae est prima et sancta dies, pro eo quod non oportet in ea ieiunare –
intermissis, in alio dominico, que est prima et sancta dies vicesima prima luna, rationis
ordo exigit sanctum Pascha christianis celebrandum. Nam si in sabbato quarta decima
luna provenerit, non est intermittenda subsequens dominica, quinta decima videlicet
lunae die; venerantes eandem dominicam, quae est prima sabbatorum dies, in qua
lux iubente Deo in ipso mundi exordio prodiit, in qua et vera lux, salvator noster,
ab inferis carne resurrexit; nam si octo dies a quarta decima lunae diae, quando
ieiunium solvitur, intermittuntur, ut in vicesimo secundo die lunae paschalis festivitas
dilatetur, ergo iam [non] septimana, id est ebdomada, sed ogdoada, ut stolidi quique
et vecordes prophanizant, dicenda atque observanda est. Intuendum quippe et illud
ratio suadet, quod septem ebdomade et non octo intermittuntur a paschali festivitate
usque ad sanctam Pentecosten, in qua paraclytum spiritum a patre redemptor
noster, Dei vivi filius, post gloriosam resurrectionem suam sanctis suis apostolis
misit. Pro quo regiam gradiemur viam et non declinabimus penitus per tortuosum
et dumis ac tribulis repletam callem; pergant per eam hi, qui cupiunt nova ficmenta
et scelerum monumenta conponere, ut merito spinae et tribuli generentur eis. Iam
quidem dudum decessores et predecessores nostri, sancti pontifices, pro hac quaestione
simulque heresim illis partibus commonitorium adque adhortationem dirigentes, congrua
capitula beati Cyrylli atque Theophyli nec non et aliorum sanctorum patrum,
quos dinumerare longum est, promulgantes docuerunt, quod vestrae dilectionis gnaras
esse dubium non est. Pro quo non silemus, carissimi, inpensius commonere, ut a
falsis fratribus caveatis et eo modo, quo sancta nostra Romana ecclesia, caput omnium
ecclesiarum Dei, paschalem celebrat solemnitatem et recte fidei tenet tradiciones, et
vos procul dubio celebrare studeamini, ut, sicut pares nos christianorum fidei religio
efficit, equales nimirum in festivitatibus efficiat.
Verum etiam et hoc de partibus vestris audivimus, quod quidam pollicentes
atque in errore perseverantes predicant: ut, qui non ederit pecodum aut suillum sanguinem
et soffocatum, rudis est aut ineruditus. Nos quidem, apostolica precepta
inbuti atque eruditi, confirmantes predicamus, quod, si quis pecudum aut suillum sanguinem
|
|