Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 152

Ep. 68


carceri XL diebus mancipandum decreuimus; deinde aecclesiae
gremio inter laicos miserationis intuitu sociamus; deinde penitentiam
XIIII annorum imponimus, sed II accipimus ita ut proximo
quadrigenio a dominici corporis et sanguinis et omnium carnium
abstineat perceptione. Quartam et sextam feriam in pane et aqua
et crudis herbis ieiunet; quadragesimali tempore secundam et
quartam et sextam feriam eodem tenore obseruet; unam quadragesimam
ante natalem Domini annuatim persoluat. Ceterum si
in regulari monasterio monachus effici uoluerit siue in regulari
canonica esse maluerit, haec omnia in abbatis sui uel decani
potestate consistit; ita tamen ut quicquid horum fuerit, ipse
ulterius ad gradum aecclesiastici ordinis non promoueatur nisi
per gratiam.

Torna all'inizio