quantitatem, unde in proximo cuncta in integrum
persolvemus.
Responsio qua significatur quod exaudivit rogamina
postulantis.
Justa vestrarum precum tenorem, quas loco suscepimus
mandatorum, pro vobis in mille marchis argenti ad
pondus coloniense fideiubere curavimus, habentes in desiderio
magnitudini vestre nunc et semper in quibuscunque
poterimus deservire.
Littere quibus aliquis nobilis rogat amicum quod sibi
mutuet aurum, et promittit de collecta persolvere
totum.
De amicicie vestre sinceritate plurimum confidentes
vos confidencius et securius deprecamur, ut nobis mille
auri uncias mutuare velitis, procul dubio scientes quod in
proximis kalendis iunii per terram nostram collectam faciemus
fieri generalem, et postmodum totam peccunie quantitatem
persolvi.
Notula qua notantur ea pro quibus nobiles recipere
mutuo peccuniam conpelluntur.
Hee sunt cause que magnos viros conpellunt mutuo
recipere peccuniam: frequens hospitalitas que fit causa curialitatis,
fideiussio pro amicis, dona que conferuntur ad
laudem guerre, sediciones, cause vel placita, visitacio curiarum,
desponsacio feminarum, amor mulierum, ludus alearum
vel zare, egritudo et inopinata rerum ammissio, peccunie
accepcio sub usuris, gula, ebrietas, negligentia, controversiarum
incursus, et inprovidencia rei familiaris.
Unde illi qui mutuant vel fideiubent considerare
debent propensius omines causas predictas, nisi forte sint
suppositi potentibus, quia frequenter contingit quod domini
a suis fidelibus petunt mutuo sine spe reddendi.
De illo qui rogat quod sibi aliquis peccuniam acquirat
mutuo.
Amiciciam vestram, de qua plene confidimus, rogitamus
ut nobis mille libras mutuo acquiratis, quoniam usque ad
|
|