habet seipsum regere: In secundo vero docuimus ipsum
ut est paterfamilias, et ut habet dispensare bona domestica.
In tertio vero eruditur rex aut princeps ut est caput
regni aut principatus, et ut habet ferre leges et gubernare
cives. Omnes autem tres prudentias decet habere
regem. videlicet particularem, oeconomicam et regnativam.
Quarta species prudentiae dicitur esse politica
sive civilis. Nam sicut in principante requiritur excellens
prudentia qua sciat alios regere, sic in quolibet cive
requiritur prudentia aliqualis qua noscat adimplere leges
et mandata principantis. Non enim sic obsequitur
civis principanti aut regi, sicut martellus fabro: quia in
martello nulla est cognitio, sed solum agitatur a fabro,
sed in cive requiritur prudentia aliqua per quam habeat
bonam opinionem de iis quae imperantur a rege. Differt
autem haec prudentia a prudentia particulari, quam
collocavimus in prima specie. Nam aliud est quod sciat
se regere ut est aliquid in se, et aliud ut subiectus principanti.
Nam et si quis solitariam vitam duceret, adhuc
oporteret ipsum habere aliqualem prudentiam qua
sciret se regere et gubernare: non tamen esset in ipso
prudentia civilis, nec oeconomica, nec regnativa, quia
non esset civitas nec pars civitatis. Quinta species prudentiae
dicitur esse militaris. Nam regimen regni, et civitatis,
si sit rectum et ordinatum, assimilatur iis quae videmus
in uno et eodem homine. Sicut ergo quilibet homo
habet duas virtutes animae. Unam per quam sequitur
bonum et fugit malum. Et aliam per quam aggreditur,
et resistit prohibentibus. Sic quaelibet civitas
et regnum indiget duplici virtute, et duplici
prudentia. videlicet legum positiva, et militari. ut
per legum positivam tota civitas et totum regnum
prosequatur proficua, et fugiat nociva: per militarem
vero et per operationem bellicam aggrediatur, et
superet impedientia et prohibentia. Militaris ergo est
|
|