fieret, presentarent; et quod ecclesiasticis personis et rebus earum
videlicet Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, monachis, omnibusque
clericis, laboratoribus, villanis et cuncto populo terre
sue dominationis cum rebus eorum, nec non peregrinis, viatoribus,
mercatoribus, pacem tenerent et observarent; nec eos inquietarent,
nec inquietare ad suum posse permitterent. Unde non mirum
si terras sibi omnes, Deo cooperante, subicere poterat, quoniam
quidem in omni dominationis loco huiusmodi iustitie assiduo
rigore promulgato, pax continua, in qua secundum Psalmistam
factus est locus eius, perseverare videbatur. Quomodo enim
pacis bonum deesse poterat, ubi nullus quidem malefactor, terrore
ipsius cohercitus, prodire auderet? Cum ergo ibi dux aliquamdiu
moratus, hec et hiis similia ad commune proficuum
disposuisset, Baronibus ad sua redeuntibus, Tarentum ipse regreditur,
qui verens ne Robertus supradictus recedens aliquando
quidquam ei adversi moliri satageret, iurare eum ante dicessum
compulit, quatinus ultra montes abiens, ibi in perpetuum degeret,
neque iam amplius Apuliam ad inhabitandum requireret.
Quod cum ille iuramento firmasset, hoc modo liber abcessit.
Dux post hec ad Siciliam remeat.
22
Ibi cum ad tempus usque oportunum moratus fuisset, audiens
prefatum Robertum, violato sacramento, reversum, atque oppidum
Orgeolum, nec non Castrum ville contra se pugnaturum
recepisse, iratus, fretum farense, siculorum exercitum agens,
transmeavit. Deinde Calabrorum Apulorumque etiam bellicis
ascitis agminibus, cum immensa animi indignatione super illum
ivit; quem quidem omnimodis obsidione severissima constringit,
ut intra paucos dies ei, vellet nollet, subiciens, oppida
etiam ipsa cogeretur dimittere. Unde Salernum adiens, eam
|
|