Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 68

Liber I


sequitur. Nam potes venisse clam me. Per ambiguitatem concludunt argumenta hoc modo, ut in eodem exemplo versemur: "Si venisse domum, vidissem te; non vidi, ergo non venisti". Non autem vidi, non quia non veneris aut clam me veneris, sed quia caecus sim. in qua significatione tu meum argumerntum non intelligebas. Per cavillationem sic: "Quod non perdidisti, habes" Non perdidisti caudam, ergo caudam habes. Atque his fere modi argumentorum singulae partes dissolvi possunt. Totum vero argumentum reprehenditur, quum aperte falsum est: ut: "Quicunque pecuniam contemnit, stultus est". Diogenes pecuniam contempsit, stultus igitur fuit. Aut quum tam nobis, quam ad versariis convenit, ut: "Qua causa considebam, brevis fui". Aut cum levem excusationem praeferimus, ut: "Si in mentem venisset hoc, nunquam commisissem". Item, quum remotas et minus longinquas causas repetimus, ut: "Si Iupiter rem cum Leda non habuisset, Ilium nunquam eversum fuisset". Item, quum rem quampiam vel male definimus vel male dividimus. Definitio mala est quae per proprium genus et proprias differentias non fit, ut si velim definire factiosum civem: "Hic factiosus est, qui malus et inutilis civis est". Quae definitio non magis ad factiosum, quam ad dissolutum pertinet. Item, mala definitio est, quae rem definiendam non omni

Torna all'inizio