Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 487


De ydropisi. — Solet contingere quod vitio isto nascitur ydropisis,
cujus IIII species sunt: leucoflegmantia, yposarca, timpanites
et aschites. Leucoflegmantia de flegmate; yposarca de materia
flegmatica et sanguinea inter corium et carnern contenta; timpanites
fit de grossa ventositate; aschites de melancolia. Isti autem
inflati sunt, dolent, appetitus deficit, sed sitis invalescit: quibus
pro siti damus aquam in qua ferrugo accensa extinguitur usque
ad medietatem; ab omnibus salsamentis caveant; comedant bonum
sanguinem generantia, ut farina ordei, far, gallinas non pingues,
carnes arietum non castratorum, a pinguibus omnibus se custodiant
quia humores membris informari denegant. In istis urina est
alba et spissa cum dissolvitur materia, et est alba et tenuis quando
est congelata. Est in multis gracile collum, de quibus te non intromittas,
quia nunquam liberantur nisi divina manu. In aliis labores
sic: stercus bovinum in aceto coquas et super ventrem ponas.
Purgabis eos sic: polipadium, agaricum, centauream minorem, anisum,
feniculum, apium, radices scariolarum, cicoream in aqua
bullias et in colatura ÷ II mirobolarum citrinorum ponas, mane coles
et tribuas; si hec non habueris, serum lactis et÷ II mirobolanorum
citrinorum mane cola et colaturam tribuas. Item lapidem
calaminalem terimus noviesque aceto lavamus, et pulvere desiccato
cum aliquo electuario damus; deponit materiam sua ponderositate.
Item stercore bovino cum aceto distemperato eos inungas
et calidissima harena, fovea prius facta, cooperias. Item cum aqua
marina vel salsa balneum facias in quo bulliat plenitudo ancuse albe,
et bis in die utantur. Caveant ab omnibus medicinis in quibus
fuerit mel propter ventositatem. Damus ad confortandum et restaurandum
ista duo electuaria, quorum primum: recipe cinnamomi,
spice, reubarbare, anisum, feniculum, ameos, carvi, cassie
lignee, cimini, ozimi, seminis lactucarum, seminis sparagi, masticis,
mente, omnium XIIII, ad libitum conficitur cum melle rosaceo.
Alterum: recipe zaccare XX,÷ kebuli, ÷ VIII, ameos, carvi,
aneti, feniculi , omnium IIII ana, ÷ IIII sene, gariofili, ligni aloes,
galle muscate, masticis, ciperi, asari, omnium VII ana,÷ II quaternas:
sirupi rosacei quod sufficit; detur mane vel vespere cum
calida vel vino. Et notandum quod qui patiuntur ventris solutionem,
citius curantur illis qui constrictione laborant. Ergo pro constrictione
clisteria eis facias ita: polipodium, malvam, coloquintidem
interiorem, salem, anisum, feniculum bullias, et cum tali colatura
yerapigra Galieni infundas vel succum blete et mercurialis
per clistere inicias. Dietam bene servent; carnes quidem coctas in forno
sub testa, ut sitim non generent, possunt comedere, ut superius
diximus; aquam in qua fuerit ferrugo vel scoria ferri calida
extincta in potu accipiant. Hec purgatio multurm prodest eis:
agaricum, polipodium, fustes titmalli et parum coloquintide cum
oleo diu bullias, et in tali colatura V vel VI mirobalanos citrinos
ponas et tribue. Cum videris eos ad meliora progredi , et corium
evacuatis humoribus in rugam contractum, ad balneum ducas et

Torna all'inizio