corone sue iactande (si modo Cesares coronabantur)
in se ipsum contumeliosus, qui vereretur, ne homines
opinarentur eum non gestare coronam ex auro purissimo
cum gemmis pretiosis , nisi indicasset? Accipe causam,
cur sic loquatur: pro honore beati Petri , quasi
Christus non sit summus angularis lapis, in quo templum
ecclesie constructum est, sed Petrus, quod iterum
postea facit. Quem si tantopere venerari volebat,
cur non templum episcopale illi potius quam Ioanni
Baptiste Rome dicavit? Quid, illa loquendi barbaries
nonne testatur non seculo Constantini, sed posteriori
cantilenam hanc esse confictam?
Decernimus quod uti debeant pro eo, quod est decernimus,
ut utantur : sic nunc barbari homines vulgo loquuntur
et scribunt iussi, quod deberes venire pro eo,
quod est iussi, ut venires . Et decrevimus et concessimus :
quasi non tunc fiant illa, sed alio quodam tempore
facta sint.
59 Ipse vero beatus papa super coronam clericatus,
quam gerit ad gloriam beatissimi Petri, ipsa ex auro
non est passus uti corona . O tuam singularem stultitiam,
Constantine! Modo dicebas coronam super caput
pape ad honorem facere beati Petri, nunc ais non
facere, quia Silvester illam recusat, et cum factum recusantis
probes, tamen iubes eum aurea uti corona , et
quod hic non debere se agere existimat, id tu ipsius
successores dicis agere debere. Transeo, quod rasuram
|
|