nisi sint monosyllaba, ut glis (et de monosyllabis breuiantur  
is bis et quis), et nisi sint Greca, quorum nominatiuus desinat  
in in et in is, ut delfin delfis. Datiui quoque et ablatiui  
in is producuntur et secunda persona quartae coniugationis,  
ut audis, et cum his sis uis et uelis cum suis compositis. 
70.  In os.   In os terminantia, si habuerint o longam in 
paenultima genitiui, producuntur, ut custos custodis; si uero  
in paenultima genitiui o breuem tenuerint, corripiuntur, ut 
compos compotis. Accusatiui quoque in os pro < ducuntur> .  
Os autem pro bucca producitur, pro osse siquidem breuiatur. 
71.  In us.   In us omnia breuiantur, ut deus legimus, 
praeter monosyllaba, ut mus thus rus sus plus, et praeter  
habentia u longam in genitiuo, ut uirtus uirtutis, a quibus  
excipitur palus paludis. 
72.  In o.  Omnis dictio desinens in o communis est, ut  
uirgo, praeter monosyllaba, ut sto no do flo et o, et praeter 
datiuos et ablatiuos secundae declinationis, ut magistro,  
et praeter Greca, ut Dido Sapho, bibo et ergo, quae exceptantur.  
Ablatiui quoque in aduerbia transituri productionem  
seruant, ut illo, nisi in paucis communibus, ut cito modo. 
73.  De p quod nullam syllabam f inalem terminet.   P nullam 
terminat syllabam, nisi sequens ab eadem incipiat, ut  
lippus apparet. 
74.  De q.  Q nullius syllabae finalis inuenitur. 
75.  <In t.>  In t omnia breuiantur, ut amat docet et legit  
sicut caput sinciput, nisi positione defendantur, ut amant docent 
et legunt, uel sincopa, ut fumat pro fumauit, uel diptongo, ut aut. 
76.  In x.  In x omnia producuntur, ut rex pax crux et  
lux. 
77.  De y et z.  In z et in y apud nos finales non habentur, 
unde de his certas regulas non damus.
  |  
  
540 
  
  
  
  
545 
  
  
  
  
550 
  
  
  
  
555 
  
  
  
  
560 
  
  
  
  
565 
  
  
  
 
  |