invenire remedium, nisi quod mundo mortuam recepit Altissimus
locandam perhenniter cum beatis spiritibus in excelsis. O mors seva,
dic queso, cur sic enormiter presumpsisti iuvenculam ? O dolorosa
mors, o mors sevissima perdicio, cur insontem et puram sine
alicuius culpe commissione dampnasti ? O potencia magna nature, cur
tamen pulcherrimum opus per te longo tempore laboriose constructum
tam cito evanuit ? Nondum perfeceras, et exterminasti iam factum!
Et tu, Deus altissime, qualiter pati potes ut naturalium rerum discordia
sic horrida deducat in actum ? Cur aliquando vires nature non retrahis
et ipsas comprimis tuo freno ? Respondebis fortasse quod suarum legum
ab inicio concessarum sibi subtrahere videris habenas, vel forte
quod tam pulcherrimam creaturam celo pocius voluisti dare quam
mundo. Verum, cum ad deperditi redibicionem thesauri luctus et lamentacio
nichil prosit, animam et corpus ipsius Christo recommendemus,
una et Eius mereatur semper aspectibus conletari.
21. Multiplex insinuacio de morte inter amicos vel amicas
Tristis materia unicuique succedit ad fletum, cum de morte maxime
scribitur propinquorum, vel amicorum, vel dilectorum. Noscat igitur
vestra discrecio cedole presentis tenore talem de talibus, febre
aggravante continua durissimum apostema, in pectore carnem ossium
dissolvisse; vel: flabiles sibi conclausisse meatus; vel: spirabilium
motuum hanelitus obturasse, ex quo fuit compulsus diem claudere
ultimum vite sue.
Vel sic, sub aliis formis: Heu heu, karissime, lacrimare acriter et
mire prorumpe, et clama gestis et vocibus in flebiles ululatus, quod
talis, quem nobis percarum nexus tocius alligaverat amoris, infirmitate
ipsum occupante gravissima, est defunctus, vel: spiritum exalavit;
vel: nuper migravit ad astra; vel: ad celum; vel: debitum humane
nature persolvit; vel: mutavit vitam transitoriam in eternam; vel:
vite presentis pervenit ad terminum.
Vel sic: Pro eo quod talem nostrum dilectissimum atque carum dire
infirmitatis anxietas deduxit ad necem; vel: mortem; vel: spiramenti
vitalis organo amisso, perduxit ad finem; vel sic: quia talis amici nostri
ac constrictissimi socii animam crudelis infirmitatis occupacio, ipsum
seiungens a corpore, Deo dedit, quem, die tali celebrantes exequias,
ipsum cum indicibili luctu clausimus mausoleo; vel sic: qui die
tali fuit apud locum fratrum Minorum sepultus cum tantis, quod longum
foret narrare, solempniis.
22. Indicant socii cuiusdam mortui mortem eius patri et matri et
familie
Etsi corda vestra ex amara insinuacione pungi angustiis debeant
ac transfigi doloribus, non tamen debet latere parentes, quamvis dolorosa
|
|