Terdonam miserunt. Qui murum civitatis rehedificare suis 
propriis expensis confestim ceperunt ac ipsi per tres ebdomadas 
ibi steterunt. 
Postea namque aliarum duarum portarum, videlicet porte 
Romane et porte Arienze, omnes equites et pedites Terdonam 
iverunt; et primum in quodam die Mercurii, in quo fuit festivitas 
sancti Fe[licis] Papie et que fuit quarto decimo die 
ante kalendas Iunii, apud Terdonam in brolio episcopi extra 
civitatem fere omnes castrametati fuerunt. Sequenti vero 
die Iovis omnes equites predictarum quattuor portarum multique 
etiam pedites ipsarum ivere ad Salam, ut eam caperent; 
sed villani et pauci etiam equites, qui in ipso loco fuerant, 
ita viriliter se defenderunt, quod nec etiam villam ipsius loci 
capere potuerunt; multisque tamen utrinque vulneratis Terdonam 
rediere. Alio vero die, scilicet Veneris, omnes equites 
et pedites porte Ticinensis et porte Vercelline Mediolanum 
redierunt, aliarum duarum portarum equitibus et peditibus 
Terdone cum magno gaudio, quamvis in luctum et merorem
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |