Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

22


pulcritudo visa provocat ad illicita. sciebant enim quod
temptatio luxurie melius vincitur fugiendo, quam resistendo.
quamvis enim milites hostes vincant resistendo. sunt tamen
quidam milites, qui dicuntur Parthi, qui hostes suos vincunt
fugiendo. sunt enim peritissimi in arte sagittandi. quando
ergo hostes suos fugiunt, ad eos se vertunt et in eos sagittas
emittunt, et sic iaciendo fugiunt et fugiendo iaciunt et sic
victores existunt. eodem modo tenptationes ceterorum peccatorum
vincuntur resistendo, iuxta illud quod beatus Iacobus
dicit: "Resistite dyabolo, et fugiet a vobis". tentatio autem
luxurie melius vincitur fugiendo, iuxta illud quod Apostolus
ait: "Fugite fornicationem". Greci igitur Troiam, civitatem

Torna all'inizio