lumen synderesis in se nunquam extinguitur: sed secundum quod deliberando
deducitur in conclusionem operabilis, potest esse defectus, secundum quod per
impetum delectationis et passionis cuiuscumque, aut etiam falsae inductionis
errorum, conclusio non recte ex principiis deducitur; et ideo non dicit quod
synderesis praecipitatur, sed quod conscientia praecipitatur, quae est conclusio,
ut supra dictum est; et est in ea virtus synderesis, sicut virtus principiorum in
conclusione.
Ad secundum dicendum, quod synderesis est aliud a superiori parte rationis,
quia est supra totam rationem, ut Hieronymus dicit in Glossa inducta; unde
non sequitur quod, si in ratione sit peccatum, in synderesi sit peccatum.
Ad tertium dicendum, quod sicut lumen intellectus naturale non sufficit in
cognoscendo ea quae fidei sunt; ita etiam non sufficit in remurmurando his
quae contra fidem sunt, nisi lumine fidei adiuncto; et ideo synderesis etiam in
infidelibus manet integra quantum ad lumen naturale; sed quia privato lumine
fidei excaecati sunt, non remurmurat eorum synderesis his quae contra fidem
sunt. Vel dicendum, quod synderesis semper remurmurat malo in universali; sed
quod in haeretico non remurmurat huic malo particulari, hoc contingit propter
errorem rationis in applicatione universalis principii ad particulare opus, ut
patebit in sequenti articulo.
Ad quartum dicendum, quod ignorantia malorum qua finem ignorant, non est
ignorantia opposita scientiae universali: quia si a malo quaereretur, utrum
bonum esset fornicari, diceret quod non: sed habet ignorantiam finis oppositam
scientiae de fine, secundum quod immiscet se ad electionem huius particularis
operis, sicut principium ad conclusionem immiscetur: et ita propter inclinationem
habitus contrarii deficit malus de finis iudicio. Judicat enim hoc esse tamquam
per se bonum, ut cum muliere delectetur; et ideo propter inclinationem
habitus et impetum passionis non percipitur mente synderesis murmur, quia
anima est quasi inebriata passione. Unde etsi exterius contrarium proferat, non
tamen mens sua interius ita tenet; sicut ebrii dicunt verba sapientum exterius,
quae tamen interius non intelligunt: et est exemplum Philosophi in 7 Ethic.,
in hac materia loquentis.
Ad quintum dicendum, quod etiam in damnato manet naturalis inclinatio qua
homo naturaliter vult bonum; sed haec inclinatio non dicit actum aliquem, sed
solum ordinem naturae ad actum. Hic autem ordo et habilitas nunquam in actum
exit, ut bonum actualiter velit, propter perpetuum impedimentum obstinationis
voluntatem ligantis; sed tamen naturalis cognitio manet; et ideo semper manet
murmur rationis contra voluntatem; voluntas tamen nunquam rationi obedit.
|
|