Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 79


priusquam nasceretur in terra, sed tantum filium dei de caelo
asseris discendisse. Illud quippe ueritas, hoc mendacium protulit.
II 27 (II 8) Interrogari forte a nobis debueras quis iste sit filius
hominis, qui non discendit iuxta tuam uesaniam de caelo neque
fuit ibi priusquam nasceretur in terra. Sed melius mendacio resistere
quam falsa audire ab eo putaui. Scito ergo te ex eo quod
protuleras duarum hereseum laqueis stranguilatum. Nam cum
asseris filium hominis, id est Christum, non discendisse de caelo
sed filium tantummodo dei, duos profecto haec dicens filios introducere
festinas, alterum uidelicet Christum dei, alterum Christum
hominis filium. Et ubi est illud aut quis putas spiritus nequam
rapuit tam subito de corde tuo, quod paulo ante professus labiis,
non corde agebas? Non, inquis, duo dii uel duo filii. Absit, sed
unus dei homenisque filius. Age ergo quo pacto tunc unum,
quomodo nunc duos filios confiteris? Dixisti enim filium hominis
non discendisse de caelo sed filium tantummodo dei. Duos manifeste
denuntias, alterum nimirum qui discendit de caelo, hoc est
dei, et alterum qui non discendit, hoc est hominis filium. Dominus
nempe Iesus Christus, ut se unum eundemque demonstraret, qui
discendit et erat in caelo cum loqueretur in terra, Nemo ait ascendit
in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo.

Cum ergo filium hominis se profiteretur, non certe se filium dei
negauit.
II 28 (II 9) Ecce pendis in sicco stipite unius adhuc laquei ansula
sugillatus. Parasti enim tibi et alium, cuius torquem propriis
fortiter manibus adstringendo innodaueras. Adposuisti namque
iniquitatem super iniquitatem, ita ut diceres filium hominis, cum
sit ipse sempiternus filius dei, non fuisse in caelo priusquam
nasceretur in terra. Haec dicens quid aliud quam initium ei ex
partu uirginis pessima adscribere festinas iniectione? Ille quippe,
cum nasceretur ex uirgine unigenitus dei et hominis filius, totus in
utero matris, totum se in sinu coaeterno reseruauit patris. Ante
igitur quam nasceretur in terra, semper erat in caelo. Humana

Torna all'inizio