Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 67


universe a frumentatoribus sue expeditionis depopularentur.
At princeps Robertus comesque Ranulphus Sergiusque
magister militum, ita pre formidine ipsius intra urbem intruduntur,
ut nec de porta bellaturi exire auderent.
Cumque omnia ibi consumpta fuissent, iterum Rex Aversam
destructam repetit; qui etiam illic diligentius iubet ut si quid
inter Aversam Neapolimque, quod comburendum esset, incombustum
remansisset, omnino combureretur; ubi quippe moram
tamdiu facit, donec et rebus agrariis, que superfuerant, universis
consumptis, solum telluris omnino vacuum dimitteretur.
14
Dum hec ita gererentur, Rex, habito consilio, premissit Cancellarium
suum Guarinum cum multitudine militari, quatenus
civitates quas comes Ranulphus sub proprio dominio tenuerat,
sponte sibi subicerentur; alioquin si ipse super eas irrueret, sine
ullo miserationis intuitu depopulate, ignis quoque concremationi
funditus exinanirentur. Veniente itaque Cancellario ad
urbem que dicitur Alifa, ipso die quo venit, universus eius populus
Regi sine ulla refragatione subicitur. Quo facto, postera
die ad oppidum Sancti Angeli cognomento Rabicanum suscipiendum
tendit; cuius videlicet Ricardus frater eiusdem comitis
dominatus fuerat; quique etiam regio, ut iam fatum est,
adventu perterritus, dimisso eodem castro in Campaniam aufugerat.
/*
15
Post hec autem Cancellarius recessit Caiaciam, remotus tamen
ab ea tertio miliario, secus Vulturni fluenta. Mandatur exinde
Caiacianis, et precipue illis qui castro eius preerant, ut et ipsi
Regis super se quantocius suscipiant demanium.
At illi sentientes inexpugnabili se castro muniri, audacius recusant
id fieri; ymmo, si necesse fuerit, se ei repugnaturos prenuntiant.
Quam ob rem Cancellarius motus inde, castra super
Sanctam Agatham urbem metatus est; exortans cives Regi se

Torna all'inizio