Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 294


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis gratia sit in essentia animae sicut in
subiecto, non tamen sequitur quod intercidat media inter potentiam et essentiam,
nisi esset eiusdem ordinis; scilicet ut sicut gratia esset ab essentia, ita
potentia a gratia; per quem modum potentia cadit media inter essentiam et
operationem. Sed hoc non est ita: quia potentia non est per gratiam, sed per
naturam; unde obiectio non procedit.
Ad secundum dicendum, quod sicut potentia non habet quod sit principium talis
operationis, nisi secundum quod manat a principiis talis essentiae; ita etiam
perfectio potentiae habet quod informet actum ex virtute gratiae perficientis
ipsam essentiam: et ideo gratia non tantum dicitur gratificans essentiam animae,
sed etiam opus gratum reddens, non quidem sicut proximum informans,
sed sicut primum, quod naturam in altius esse elevat.
Ad tertium dicendum, quod inter potentias animae, voluntas, vel liberum arbitrium
maxime communis est, eo quod eius imperio actus aliarum potentiarum
subiaceant, ut dictum est: et quia gratia non respicit aliquem determinatum
actum, cum sit in essentia, quae ad nullam operationem determinatur; ideo
gratia immediatius voluntatem, vel liberum arbitrium, respicit, cum omnes
actus gratia informati quodammodo sint voluntatis et liberi arbitrii. Non tamen
sequitur quod sit in voluntate vel libero arbitrio sicut in subiecto; sed ex gratia
voluntas et liberum arbitrium habet ut actum meritorium educere possit.
Ad quartum dicendum, quod culpa actualis non est per infusionem vel immissionem,
sed per aliquem determinatum actum nobis advenit: et quia omnis operatio
respicit determinatam potentiam, quae est eius principium, inde est quod
culpa per prius est in potentia quam in essentia animae. Gratia autem non
acquiritur per actus nostros, sed a superiori infunditur; unde illud quod superius
animae est, scilicet essentiam, quae est origo omnium potentiarum, per
prius respicit.
Et per hoc etiam patet responsio ad quintum: quia habitus acquisiti per actus
nostros aggenerantur, et ita ad potentiam immediate pertinent; unde magis
proportionantur virtuti quam gratiae. Similiter et culpa immediatius virtuti quam
gratiae opponitur, secundum quod in actu consistit.

Torna all'inizio